monumenta.ch > Plinius > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 55
{XX} primum eorum noscitur flumen Psitharas, proximum Cambari, tertium Lanos, a quo promunturium Chryse, sinus Cirnaba, flumen Atianos, sinus et gens hominum Attacorum, apricis ab omni noxio adflatu seclusa collibus, eadem, qua Hyperborei degunt, temperie. de iis privatim condidit volumen Amometus, sicut Hecataeus de Hyperboreis, ab Attacoris gentes Phuni et Thocari et, iam Indorum, Casiri introrsus ad Scythas versi - humanis corporibus vescuntur -, Nomades quoque Indiae vagantur. sunt qui ab aquilone contingi ab ipsis Ciconas dixere et Brisaros.